- JANICULUM vel JANCIULARIS
- JANICULUM vel JANCIULARISunus ex septem Rom. collibus, ab Anco Martio Rege, qui eum facto super Tiberim ponte sublicio, muro cinxerat, urbi additus. Dictus est, vel quod per eum, velut per iannam populus Rom. prim itus transierit in agrum Hetruscum: vel ab opp. vetustissimo, quod Ianus condidit: hodie a flavis atenis Mons auteus vulgo Montorio nominatur. Ex hoc, ob altitudinem maxime conspicua Roma est, ceteris autem infrequentior, ob aeris gravitatem, ut Mart. l. 4. Epigr. 64. v. 3. cuius Epigraphe de hortis Martialis testatur. Celebris fuit Numae Regis et Statii Caecilii Poetae sepulchtis. In eundem aliquando plebem secessisle Romanam, et a Q. Hortensio Dictatore revocatam, scribunt Plin. et Liv. l. 1. c. 33. Hîc quoque Rex Tuscorum Porsenna castra habuit, Liv. Dionys. Sil. Punic. Bell. l. x. v. 489. Sidon. Apollin. c. 5.——— Porsenna superbusTarquinium impingens, complevit milite ThuscoIaniculum quondam. ———Senatores tandem, metu perculsi, sub initio bellorum civilium, ut iram Octavii evitarent, in collem istum se recepêrunt, veluti in sedem tutam ac quietam, Dio l. 47. Ovid. l. 1. Iast. v. 246. et Virg. Aen. l. 8. v. 358.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.